Hľadaný výraz: Gn 16,1-7, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, 2 dixit marito suo: “Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios”. Cumque ille acquiesceret deprecanti, 3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. 4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam. 5 Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te”. 6 Cui respondens Abram: “Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet”. Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea. 7 Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur,

1

mail   print   facebook   twitter